TRANSFIGURATIO Domini

TRANSFIGURATIO Domini
TRANSFIGURATIO Domini
Graece Α῾γία Μεταμόρφωσις, festivitatis nomen, quae in Ecclesia Latina et Graeca, apud Maronitas item, magnâ sollennitate celebratur, in memoriam Transfigurationis Christi, in monte factae, cuius historiam habes Marth. c. 17. v. 1. s. Et quidem in Ecclesia Latina, Officium huius Festi, cum indulgentiis copiosis, ad similitudinem Festi Corporis Christi --- occasione insignis obtentae victoriae contra Turcas in Hungaria ordinavit Calixtus III. A. C. 1456. uti legimus apud Dominic. Macrum, qui etiam hâc die recentem uvam benedici, alique complura, huc pertinentia, addit in Hierolex. praesertim quae apud Maronitas, in Libano monte, hoc festum peragentes, observavit. Graeci, qui ieiunium 15. dierum, ante Virginis Assumptionem, quod Festo quoque nomen, non minus, ac reliqua sua ieiunia, rigide observant, in die tamen τῆς Μεταμορφώσεως, qui durante hôc ieiuniô, incidit, ob illius laetitiam, piscibus vescuntur etc. Ibid. Vide supra. Metamorphosis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Jesus Christus — »Da der göttliche Herr und Meister einmal seyn« (Joh. 12, 26), so glaubten wir diesen Ausspruch auch umkehren und sagen zu dürfen: »Wo Seine Diener, Seine Heiligen sind, da soll auch Er seyn, – ER, die Urquelle aller Gnade und Heiligkeit, das… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”